- CHELIODONIAE
- CHELIODONIAEinsulae parvae contra Tauri promontorium pestiferae navigantibus, duae sunt, quarum una Corydela, altera Menalippea dicitur. Steph. Dionys. trium meminit, v. 506.Τὴν δὲ μετ᾿ ἀντολίην δὲ Χελιδονίαι γεγαάσιΤρεῖς νῆσοι, μεγάλης Παταρηΐδος ἔνδοθεν ἄκρης.Ptol. Χελιδονίας σκοπέλους, Stephan. Χελιδονίας πέτρας vocat, Strabo Χελιδονέας, quasi dicas Hirundinmas. Herodtanus Grammaticus Χελιδονιὰς ὀξυτόνως vocat, quae vox nidos birundinios notat. A' Scopulis igitur sic appellantur hae insulae, quibus se condunt per hiemem hirundines, aut quibus in aestate nidos conficiunt. Ad hoc facit Ovidii hoc distichon:Cum glaciantur aquae, scopulis se condit hirundo,Verberat et gleidos garrulâ voce lacus.De his Mela, l. 2. c. 7. Quae contra Tauri promontorium importune naviguntibus obiacent, Chelidoniae nominantur. Vide, sis, Eustath. ad Dionys. locum; et Strab. l. 14. Nic. Lloydius. Sunt in mari Pamphylio Baudrando, prope Sacrum promontor. partem Tauri, in fine finus Attalici, in ora Libyae exterioris, versus Crambusam Insul.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.